Evangelium secundum Lucam
Secundum Lucam 22
adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha
et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem
intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim
et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis
et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare
et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis
venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha
et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus
at illi dixerunt ubi vis paremus
et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat
et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem
et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate
euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha
et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo
et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar
dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei
et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos
dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat
et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem
similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur
verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa
et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur
facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior
dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur
vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator
nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat
vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis
et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum
ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel


ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum
ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos
qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire
et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me
et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil
dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium
dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent
at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est
et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli
et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem
et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat
dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat
et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram
et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia
et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem
adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum
Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis
videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio
et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram
respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum
dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus
cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum
conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe
accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum
quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat
at ille negavit eum dicens mulier non novi illum
et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum
et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est
et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus
et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis
et egressus foras Petrus flevit amare
et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes
et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit
et alia multa blasphemantes dicebant in eum
et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis
et ait illis si vobis dixero non creditis mihi
si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis
ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei
dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum
at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius