Evangelium secundum Mattheum
Secundum Mattheum 14
in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu
et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo
Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui
dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam
et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant
die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi
unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo
at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae
et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari
misitque et decollavit Iohannem in carcere
et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae
et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu
quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus
et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum
vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas
Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare
responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces
qui ait eis adferte illos mihi huc

et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis
et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos
manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis
et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas
et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi
navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus
quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare

et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt
statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere
respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas
at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum
videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac
et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti
et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus
qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es
et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar
et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes
et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt