Evangelium secundum Mattheum
Secundum Mattheum 18
in illa hora accesserunt discipuli ad Iesum dicentes quis putas maior est in regno caelorum
et advocans Iesus parvulum statuit eum in medio eorum
et dixit amen dico vobis nisi conversi fueritis et efficiamini sicut parvuli non intrabitis in regnum caelorum
quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste hic est maior in regno caelorum
et qui susceperit unum parvulum talem in nomine meo me suscipit
qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius et demergatur in profundum maris
vae mundo ab scandalis necesse est enim ut veniant scandala verumtamen vae homini per quem scandalum venit
si autem manus tua vel pes tuus scandalizat te abscide eum et proice abs te bonum tibi est ad vitam ingredi debilem vel clodum quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem aeternum
et si oculus tuus scandalizat te erue eum et proice abs te bonum tibi est unoculum in vitam intrare quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
videte ne contemnatis unum ex his pusillis dico enim vobis quia angeli eorum in caelis semper vident faciem Patris mei qui in caelis est