Epistula ad Corinthios II



Ad Corinthios II, 3


incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis


epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus


manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus


fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum

Tweet thisPost on Facebook

non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est


qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat


quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur

Tweet thisPost on Facebook

quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria


nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria


nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam

Tweet thisPost on Facebook

si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est

Tweet thisPost on Facebook

habentes igitur talem spem multa fiducia utimur

Tweet thisPost on Facebook

et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur


sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur


sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum


cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen


Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas


nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu







This goes to iframe