Epistula ad Corinthios II



Ad Corinthios II, 6


adiuvantes autem et exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis


ait enim tempore accepto exaudivi te et in die salutis adiuvavi te ecce nunc tempus acceptabile ecce nunc dies salutis


nemini dantes ullam offensionem ut non vituperetur ministerium


sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis


in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis

Tweet thisPost on Facebook

in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta

Tweet thisPost on Facebook

in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris


per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti

Tweet thisPost on Facebook

quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati


quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes

Tweet thisPost on Facebook

os nostrum patet ad vos o Corinthii cor nostrum dilatatum est

Tweet thisPost on Facebook

non angustiamini in nobis angustiamini autem in visceribus vestris


eandem autem habentes remunerationem tamquam filiis dico dilatamini et vos

Tweet thisPost on Facebook

nolite iugum ducere cum infidelibus quae enim participatio iustitiae cum iniquitate aut quae societas luci ad tenebras


quae autem conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele

Tweet thisPost on Facebook

qui autem consensus templo Dei cum idolis vos enim estis templum Dei vivi sicut dicit Deus quoniam inhabitabo in illis et inambulabo et ero illorum Deus et ipsi erunt mihi populus


propter quod exite de medio eorum et separamini dicit Dominus et inmundum ne tetigeritis


et ego recipiam vos et ero vobis in patrem et vos eritis mihi in filios et filias dicit Dominus omnipotens







This goes to iframe