Epistula ad Ephesios



Ad Ephesios 3


huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus


si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis


quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi


prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi


quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu


esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium


cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius


mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi


et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit


ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei


secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro

Tweet thisPost on Facebook

in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius

Tweet thisPost on Facebook

propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra


huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi

Tweet thisPost on Facebook

ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur


ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine


habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati


ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum


scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei


ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis


ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen







This goes to iframe